

Liber Deuteronomii*
Caput 27: Versus 13
Et pronuntiabunt.Quia sacerdos verbum instanter et valenter populis praedicare debet, ut sciant, si mandata Dei praeterierint, quae pericula maneant; si obedierint, quae sequantur beneficia, scilicet in praesenti vita solatium, et in futura praemium aeternum. Maledictiones autem et benedictiones historialiter pertinent ad eos qui felicitatem terrenam amant vel infelicitatem formidant. Sed maxime Christianis cavendum, ne per inobedientiam spiritualium patiantur penuriam; perfectis enim viris terrenorum saepe contingit indigentia, cum semper adsit virtutum copia, unde:Usque in hanc horam esurimus et sitimus et nudi sumus,etc.[I Cor. 4.].Maledictus.Non solum idololatria simulacrorum prohibetur, sed omnis haereticorum error. Hi enim artifices vanitatis et superstitiosi dogmatis, qui de corde suo, quos volunt, fingunt sibi deos.